Codex Sacra scripture, aligned

Job 19

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 18 20 →
vClementine1592
1 Respondens autem Job, dixit :
2 [Usquequo affligitis animam meam,/ et atteritis me sermonibus ?/
3 En decies confunditis me,/ et non erubescitis opprimentes me./
4 Nempe etsi ignoravi,/ mecum erit ignorantia mea./
5 At vos contra me erigimini,/ et arguitis me opprobriis meis./
6 Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me,/ et flagellis suis me cinxerit./
7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet ;/ vociferabor, et non est qui judicet./
8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum :/ et in calle meo tenebras posuit./
9 Spoliavit me gloria mea,/ et abstulit coronam de capite meo./
10 Destruxit me undique, et pereo :/ et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam./
11 Iratus est contra me furor ejus,/ et sic me habuit quasi hostem suum./
12 Simul venerunt latrones ejus,/ et fecerunt sibi viam per me,/ et obsederunt in gyro tabernaculum meum./
13 Fratres meos longe fecit a me,/ et noti mei quasi alieni recesserunt a me./
14 Dereliquerunt me propinqui mei,/ et qui me noverant obliti sunt mei./
15 Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me,/ et quasi peregrinus fui in oculis eorum./
16 Servum meum vocavi, et non respondit :/ ore proprio deprecabar illum./
17 Halitum meum exhorruit uxor mea,/ et orabam filios uteri mei./
18 Stulti quoque despiciebant me :/ et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi./
19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei,/ et quem maxime diligebam, aversatus est me./
20 Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum,/ et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos./
21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei,/ quia manus Domini tetigit me./
22 Quare persequimini me sicut Deus,/ et carnibus meis saturamini ?/
23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ?/ quis mihi det ut exarentur in libro/
24 stylo ferreo et plumbi lamina,/ vel celte sculpantur in silice ?/
25 Scio enim quod redemptor meus vivit,/ et in novissimo die de terra surrecturus sum :/
26 et rursum circumdabor pelle mea,/ et in carne mea videbo Deum meum :/
27 quem visurus sum ego ipse,/ et oculi mei conspecturi sunt, et non alius :/ reposita est hæc spes mea in sinu meo./
28 Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum,/ et radicem verbi inveniamus contra eum ?/
29 Fugite ergo a facie gladii,/ quoniam ultor iniquitatum gladius est :/ et scitote esse judicium.]