Job 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Vir erat in terra Hus, nomine Job : et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. |
| 2 | Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ. |
| 3 | Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis : eratque vir ille magnus inter omnes orientales. |
| 4 | Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. |
| 5 | Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos : consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim : Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. |
| 6 | Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. |
| 7 | Cui dixit Dominus : Unde venis ? Qui respondens, ait : Circuivi terram, et perambulavi eam. |
| 8 | Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo ? |
| 9 | Cui respondens Satan, ait : Numquid Job frustra timet Deum ? |
| 10 | nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum ; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra ? |
| 11 | sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. |
| 12 | Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa quæ habet in manu tua sunt : tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. |
| 13 | Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, |
| 14 | nuntius venit ad Job, qui diceret : Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos : |
| 15 | et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio : et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. |
| 16 | Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit : Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit : et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. |
| 17 | Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit : Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio : et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. |
| 18 | Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit : Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, |
| 19 | repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus : quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt : et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. |
| 20 | Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua : et tonso capite corruens in terram, adoravit, |
| 21 | et dixit : Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. |
| 22 | In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. |