Job 20
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : |
| 2 | [Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi,/ et mens in diversa rapitur./ |
| 3 | Doctrinam qua me arguis audiam,/ et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi./ |
| 4 | Hoc scio a principio,/ ex quo positus est homo super terram,/ |
| 5 | quod laus impiorum brevis sit,/ et gaudium hypocritæ ad instar puncti./ |
| 6 | Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus,/ et caput ejus nubes tetigerit,/ |
| 7 | quasi sterquilinium in fine perdetur,/ et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?/ |
| 8 | Velut somnium avolans non invenietur :/ transiet sicut visio nocturna./ |
| 9 | Oculus qui eum viderat non videbit,/ neque ultra intuebitur eum locus suus./ |
| 10 | Filii ejus atterentur egestate,/ et manus illius reddent ei dolorem suum./ |
| 11 | Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus,/ et cum eo in pulvere dormient./ |
| 12 | Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum,/ abscondet illud sub lingua sua./ |
| 13 | Parcet illi, et non derelinquet illud,/ et celabit in gutture suo./ |
| 14 | Panis ejus in utero illius/ vertetur in fel aspidum intrinsecus./ |
| 15 | Divitias quas devoravit evomet,/ et de ventre illius extrahet eas Deus./ |
| 16 | Caput aspidum suget,/ et occidet eum lingua viperæ./ |
| 17 | (Non videat rivulos fluminis,/ torrentes mellis et butyri.)/ |
| 18 | Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur :/ juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit./ |
| 19 | Quoniam confringens nudavit pauperes :/ domum rapuit, et non ædificavit eam./ |
| 20 | Nec est satiatus venter ejus :/ et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit./ |
| 21 | Non remansit de cibo ejus,/ et propterea nihil permanebit de bonis ejus./ |
| 22 | Cum satiatus fuerit, arctabitur :/ æstuabit, et omnis dolor irruet super eum./ |
| 23 | Utinam impleatur venter ejus,/ ut emittat in eum iram furoris sui,/ et pluat super illum bellum suum./ |
| 24 | Fugiet arma ferrea,/ et irruet in arcum æreum./ |
| 25 | Eductus, et egrediens de vagina sua,/ et fulgurans in amaritudine sua :/ vadent et venient super eum horribiles./ |
| 26 | Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ;/ devorabit eum ignis qui non succenditur :/ affligetur relictus in tabernaculo suo./ |
| 27 | Revelabunt cæli iniquitatem ejus,/ et terra consurget adversus eum./ |
| 28 | Apertum erit germen domus illius :/ detrahetur in die furoris Dei./ |
| 29 | Hæc est pars hominis impii a Deo,/ et hæreditas verborum ejus a Domino.] |