Job 21
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Respondens autem Job, dixit : |
| 2 | [Audite, quæso, sermones meos,/ et agite pnitentiam./ |
| 3 | Sustinete me, et ego loquar :/ et post mea, si videbitur, verba, ridete./ |
| 4 | Numquid contra hominem disputatio mea est,/ ut merito non debeam contristari ?/ |
| 5 | Attendite me et obstupescite,/ et superponite digitum ori vestro./ |
| 6 | Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,/ et concutit carnem meam tremor./ |
| 7 | Quare ergo impii vivunt,/ sublevati sunt, confortatique divitiis ?/ |
| 8 | Semen eorum permanet coram eis :/ propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum./ |
| 9 | Domus eorum securæ sunt et pacatæ,/ et non est virga Dei super illos./ |
| 10 | Bos eorum concepit, et non abortivit :/ vacca peperit, et non est privata ftu suo./ |
| 11 | Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,/ et infantes eorum exsultant lusibus./ |
| 12 | Tenent tympanum et citharam,/ et gaudent ad sonitum organi./ |
| 13 | Ducunt in bonis dies suos,/ et in puncto ad inferna descendunt./ |
| 14 | Qui dixerunt Deo : Recede a nobis,/ et scientiam viarum tuarum nolumus./ |
| 15 | Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ?/ et quid nobis prodest si oraverimus illum ?/ |
| 16 | Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua,/ consilium impiorum longe sit a me./ |
| 17 | Quoties lucerna impiorum extinguetur,/ et superveniet eis inundatio,/ et dolores dividet furoris sui ?/ |
| 18 | Erunt sicut paleæ ante faciem venti,/ et sicut favilla quam turbo dispergit./ |
| 19 | Deus servabit filiis illius dolorem patris,/ et cum reddiderit, tunc sciet./ |
| 20 | Videbunt oculi ejus interfectionem suam,/ et de furore Omnipotentis bibet./ |
| 21 | Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,/ et si numerus mensium ejus dimidietur ?/ |
| 22 | Numquid Deus docebit quispiam scientiam,/ qui excelsos judicat ?/ |
| 23 | Iste moritur robustus et sanus,/ dives et felix :/ |
| 24 | viscera ejus plena sunt adipe,/ et medullis ossa illius irrigantur :/ |
| 25 | alius vero moritur in amaritudine animæ/ absque ullis opibus :/ |
| 26 | et tamen simul in pulvere dormient,/ et vermes operient eos./ |
| 27 | Certe novi cogitationes vestras,/ et sententias contra me iniquas./ |
| 28 | Dicitis enim : Ubi est domus principis ?/ et ubi tabernacula impiorum ?/ |
| 29 | Interrogate quemlibet de viatoribus,/ et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :/ |
| 30 | quia in diem perditionis servatur malus,/ et ad diem furoris ducetur./ |
| 31 | Quis arguet coram eo viam ejus ?/ et quæ fecit, quis reddet illi ?/ |
| 32 | Ipse ad sepulchra ducetur,/ et in congerie mortuorum vigilabit./ |
| 33 | Dulcis fuit glareis Cocyti,/ et post se omnem hominem trahet,/ et ante se innumerabiles./ |
| 34 | Quomodo igitur consolamini me frustra,/ cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?] |