Codex Sacra scripture, aligned

Job 22

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 21 23 →
vClementine1592
1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
2 [Numquid Deo potest comparari homo,/ etiam cum perfectæ fuerit scientiæ ?/
3 Quid prodest Deo, si justus fueris ?/ aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ?/
4 Numquid timens arguet te,/ et veniet tecum in judicium,/
5 et non propter malitiam tuam plurimam,/ et infinitas iniquitates tuas ?/
6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa,/ et nudos spoliasti vestibus./
7 Aquam lasso non dedisti,/ et esurienti subtraxisti panem./
8 In fortitudine brachii tui possidebas terram,/ et potentissimus obtinebas eam./
9 Viduas dimisisti vacuas,/ et lacertos pupillorum comminuisti./
10 Propterea circumdatus es laqueis,/ et conturbat te formido subita./
11 Et putabas te tenebras non visurum,/ et impetu aquarum inundantium non oppressum iri ?/
12 an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit,/ et super stellarum verticem sublimetur ?/
13 Et dicis : Quid enim novit Deus ?/ et quasi per caliginem judicat./
14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat,/ et circa cardines cæli perambulat./
15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis,/ quam calcaverunt viri iniqui,/
16 qui sublati sunt ante tempus suum,/ et fluvius subvertit fundamentum eorum ?/
17 Qui dicebant Deo : Recede a nobis :/ et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,/
18 cum ille implesset domos eorum bonis :/ quorum sententia procul sit a me./
19 Videbunt justi, et lætabuntur,/ et innocens subsannabit eos :/
20 nonne succisa est erectio eorum ?/ et reliquias eorum devoravit ignis ?/
21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem,/ et per hæc habebis fructus optimos./
22 Suscipe ex ore illius legem,/ et pone sermones ejus in corde tuo./
23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis,/ et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo./
24 Dabit pro terra silicem,/ et pro silice torrentes aureos./
25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos,/ et argentum coacervabitur tibi./
26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues,/ et elevabis ad Deum faciem tuam./
27 Rogabis eum, et exaudiet te,/ et vota tua reddes./
28 Decernes rem, et veniet tibi,/ et in viis tuis splendebit lumen./
29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria,/ et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur./
30 Salvabitur innocens :/ salvabitur autem in munditia manuum suarum.]