Job 23
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Respondens autem Job, ait : |
| 2 | [Nunc quoque in amaritudine est sermo meus,/ et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum./ |
| 3 | Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum,/ et veniam usque ad solium ejus ?/ |
| 4 | Ponam coram eo judicium,/ et os meum replebo increpationibus :/ |
| 5 | ut sciam verba quæ mihi respondeat,/ et intelligam quid loquatur mihi./ |
| 6 | Nolo multa fortitudine contendat mecum,/ nec magnitudinis suæ mole me premat./ |
| 7 | Proponat æquitatem contra me,/ et perveniat ad victoriam judicium meum./ |
| 8 | Si ad orientem iero, non apparet ;/ si ad occidentem, non intelligam eum./ |
| 9 | Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ;/ si me vertam ad dexteram, non videbo illum./ |
| 10 | Ipse vero scit viam meam,/ et probavit me quasi aurum quod per ignem transit./ |
| 11 | Vestigia ejus secutus est pes meus :/ viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea./ |
| 12 | A mandatis labiorum ejus non recessi,/ et in sinu meo abscondi verba oris ejus./ |
| 13 | Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus :/ et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit./ |
| 14 | Cum expleverit in me voluntatem suam,/ et alia multa similia præsto sunt ei./ |
| 15 | Et idcirco a facie ejus turbatus sum,/ et considerans eum, timore sollicitor./ |
| 16 | Deus mollivit cor meum,/ et Omnipotens conturbavit me./ |
| 17 | Non enim perii propter imminentes tenebras,/ nec faciem meam operuit caligo.] |