Job 24
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora :/ qui autem noverunt eum,/ ignorant dies illius./ |
| 2 | Alii terminos transtulerunt ;/ diripuerunt greges, et paverunt eos./ |
| 3 | Asinum pupillorum abegerunt,/ et abstulerunt pro pignore bovem viduæ./ |
| 4 | Subverterunt pauperum viam,/ et oppresserunt pariter mansuetos terræ./ |
| 5 | Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum :/ vigilantes ad prædam, præparant panem liberis./ |
| 6 | Agrum non suum demetunt,/ et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant./ |
| 7 | Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes,/ quibus non est operimentum in frigore :/ |
| 8 | quos imbres montium rigant,/ et non habentes velamen, amplexantur lapides./ |
| 9 | Vim fecerunt deprædantes pupillos,/ et vulgum pauperem spoliaverunt./ |
| 10 | Nudis et incedentibus absque vestitu,/ et esurientibus tulerunt spicas./ |
| 11 | Inter acervos eorum meridiati sunt,/ qui calcatis torcularibus sitiunt./ |
| 12 | De civitatibus fecerunt viros gemere,/ et anima vulneratorum clamavit :/ et Deus inultum abire non patitur./ |
| 13 | Ipsi fuerunt rebelles lumini :/ nescierunt vias ejus,/ nec reversi sunt per semitas ejus./ |
| 14 | Mane primo consurgit homicida ;/ interficit egenum et pauperem :/ per noctem vero erit quasi fur./ |
| 15 | Oculus adulteri observat caliginem,/ dicens : Non me videbit oculus :/ et operiet vultum suum./ |
| 16 | Perfodit in tenebris domos,/ sicut in die condixerant sibi,/ et ignoraverunt lucem./ |
| 17 | Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis :/ et sic in tenebris quasi in luce ambulant./ |
| 18 | Levis est super faciem aquæ :/ maledicta sit pars ejus in terra,/ nec ambulet per viam vinearum./ |
| 19 | Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium,/ et usque ad inferos peccatum illius./ |
| 20 | Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes :/ non sit in recordatione,/ sed conteratur quasi lignum infructuosum./ |
| 21 | Pavit enim sterilem quæ non parit,/ et viduæ bene non fecit./ |
| 22 | Detraxit fortes in fortitudine sua,/ et cum steterit, non credet vitæ suæ./ |
| 23 | Dedit ei Deus locum pnitentiæ,/ et ille abutitur eo in superbiam :/ oculi autem ejus sunt in viis illius./ |
| 24 | Elevati sunt ad modicum, et non subsistent :/ et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur,/ et sicut summitates spicarum conterentur./ |
| 25 | Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum,/ et ponere ante Deum verba mea ?] |