Codex Sacra scripture, aligned

Job 25

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 24 26 →
vClementine1592
1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
2 [Potestas et terror apud eum est,/ qui facit concordiam in sublimibus suis./
3 Numquid est numerus militum ejus ?/ et super quem non surget lumen illius ?/
4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ?/ aut apparere mundus natus de muliere ?/
5 Ecce luna etiam non splendet,/ et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :/
6 quanto magis homo putredo,/ et filius hominis vermis ?]