Codex Sacra scripture, aligned

Job 27

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 26 28 →
vClementine1592
1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
2 [Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,/ et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam./
3 Quia donec superest halitus in me,/ et spiritus Dei in naribus meis,/
4 non loquentur labia mea iniquitatem,/ nec lingua mea meditabitur mendacium./
5 Absit a me ut justos vos esse judicem :/ donec deficiam, non recedam ab innocentia mea./
6 Justificationem meam, quam cpi tenere, non deseram :/ neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea./
7 Sit ut impius, inimicus meus,/ et adversarius meus quasi iniquus./
8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat,/ et non liberet Deus animam ejus ?/
9 Numquid Deus audiet clamorem ejus,/ cum venerit super eum angustia ?/
10 aut poterit in Omnipotente delectari,/ et invocare Deum omni tempore ?/
11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat,/ nec abscondam./
12 Ecce vos omnes nostis :/ et quid sine causa vana loquimini ?/
13 Hæc est pars hominis impii apud Deum,/ et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient./
14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,/ et nepotes ejus non saturabuntur pane :/
15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,/ et viduæ illius non plorabunt./
16 Si comportaverit quasi terram argentum,/ et sicut lutum præparaverit vestimenta :/
17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis,/ et argentum innocens dividet./
18 Ædificavit sicut tinea domum suam,/ et sicut custos fecit umbraculum./
19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :/ aperiet oculos suos, et nihil inveniet./
20 Apprehendet eum quasi aqua inopia :/ nocte opprimet eum tempestas./
21 Tollet eum ventus urens, et auferet,/ et velut turbo rapiet eum de loco suo./
22 Et mittet super eum, et non parcet :/ de manu ejus fugiens fugiet./
23 Stringet super eum manus suas,/ et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]