Job 29
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit : |
| 2 | [Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos,/ secundum dies quibus Deus custodiebat me ?/ |
| 3 | Quando splendebat lucerna ejus super caput meum,/ et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :/ |
| 4 | sicut fui in diebus adolescentiæ meæ,/ quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :/ |
| 5 | quando erat Omnipotens mecum,/ et in circuitu meo pueri mei :/ |
| 6 | quando lavabam pedes meos butyro,/ et petra fundebat mihi rivos olei :/ |
| 7 | quando procedebam ad portam civitatis,/ et in platea parabant cathedram mihi./ |
| 8 | Videbant me juvenes, et abscondebantur :/ et senes assurgentes stabant./ |
| 9 | Principes cessabant loqui,/ et digitum superponebant ori suo./ |
| 10 | Vocem suam cohibebant duces,/ et lingua eorum gutturi suo adhærebat./ |
| 11 | Auris audiens beatificabat me,/ et oculus videns testimonium reddebat mihi :/ |
| 12 | eo quod liberassem pauperem vociferantem,/ et pupillum cui non esset adjutor./ |
| 13 | Benedictio perituri super me veniebat,/ et cor viduæ consolatus sum./ |
| 14 | Justitia indutus sum,/ et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo./ |
| 15 | Oculus fui cæco, et pes claudo./ |
| 16 | Pater eram pauperum,/ et causam quam nesciebam diligentissime investigabam./ |
| 17 | Conterebam molas iniqui,/ et de dentibus illius auferebam prædam./ |
| 18 | Dicebamque : In nidulo meo moriar,/ et sicut palma multiplicabo dies./ |
| 19 | Radix mea aperta est secus aquas,/ et ros morabitur in messione mea./ |
| 20 | Gloria mea semper innovabitur,/ et arcus meus in manu mea instaurabitur./ |
| 21 | Qui me audiebant, expectabant sententiam,/ et intenti tacebant ad consilium meum./ |
| 22 | Verbis meis addere nihil audebant,/ et super illos stillabat eloquium meum./ |
| 23 | Expectabant me sicut pluviam,/ et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum./ |
| 24 | Siquando ridebam ad eos, non credebant :/ et lux vultus mei non cadebat in terram./ |
| 25 | Si voluissem ire ad eos, sedebam primus :/ cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,/ eram tamen mrentium consolator.] |