Job 30
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Nunc autem derident me juniores tempore,/ quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :/ |
| 2 | quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo,/ et vita ipsa putabantur indigni :/ |
| 3 | egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine,/ squallentes calamitate et miseria./ |
| 4 | Et mandebant herbas, et arborum cortices,/ et radix juniperorum erat cibus eorum :/ |
| 5 | qui de convallibus ista rapientes,/ cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant./ |
| 6 | In desertis habitabant torrentium,/ et in cavernis terræ, vel super glaream :/ |
| 7 | qui inter hujuscemodi lætabantur,/ et esse sub sentibus delicias computabant :/ |
| 8 | filii stultorum et ignobilium,/ et in terra penitus non parentes./ |
| 9 | Nunc in eorum canticum versus sum,/ et factus sum eis in proverbium./ |
| 10 | Abominantur me, et longe fugiunt a me,/ et faciem meam conspuere non verentur./ |
| 11 | Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me,/ et frenum posuit in os meum./ |
| 12 | Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt :/ pedes meos subverterunt,/ et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis./ |
| 13 | Dissipaverunt itinera mea ;/ insidiati sunt mihi, et prævaluerunt :/ et non fuit qui ferret auxilium./ |
| 14 | Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me,/ et ad meas miserias devoluti sunt./ |
| 15 | Redactus sum in nihilum :/ abstulisti quasi ventus desiderium meum,/ et velut nubes pertransiit salus mea./ |
| 16 | Nunc autem in memetipso marcescit anima mea,/ et possident me dies afflictionis./ |
| 17 | Nocte os meum perforatur doloribus,/ et qui me comedunt, non dormiunt./ |
| 18 | In multitudine eorum consumitur vestimentum meum,/ et quasi capitio tunicæ succinxerunt me./ |
| 19 | Comparatus sum luto,/ et assimilatus sum favillæ et cineri./ |
| 20 | Clamo ad te, et non exaudis me :/ sto, et non respicis me./ |
| 21 | Mutatus es mihi in crudelem,/ et in duritia manus tuæ adversaris mihi./ |
| 22 | Elevasti me, et quasi super ventum ponens ;/ elisisti me valide./ |
| 23 | Scio quia morti trades me,/ ubi constituta est domus omni viventi./ |
| 24 | Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam :/ et si corruerint, ipse salvabis./ |
| 25 | Flebam quondam super eo qui afflictus erat,/ et compatiebatur anima mea pauperi./ |
| 26 | Expectabam bona, et venerunt mihi mala :/ præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ./ |
| 27 | Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie :/ prævenerunt me dies afflictionis./ |
| 28 | Mrens incedebam sine furore ;/ consurgens, in turba clamabam./ |
| 29 | Frater fui draconum,/ et socius struthionum./ |
| 30 | Cutis mea denigrata est super me,/ et ossa mea aruerunt præ caumate./ |
| 31 | Versa est in luctum cithara mea,/ et organum meum in vocem flentium.] |