Job 32
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. |
| 2 | Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. |
| 3 | Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. |
| 4 | Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. |
| 5 | Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. |
| 6 | Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : [Junior sum tempore, vos autem antiquiores :/ idcirco, demisso capite,/ veritus sum vobis indicare meam sententiam./ |
| 7 | Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur,/ et annorum multitudo doceret sapientiam./ |
| 8 | Sed, ut video, spiritus est in hominibus,/ et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam./ |
| 9 | Non sunt longævi sapientes,/ nec senes intelligunt judicium./ |
| 10 | Ideo dicam : Audite me :/ ostendam vobis etiam ego meam sapientiam./ |
| 11 | Expectavi enim sermones vestros ;/ audivi prudentiam vestram,/ donec disceptaremini sermonibus ;/ |
| 12 | et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :/ sed, ut video, non est qui possit arguere Job,/ et respondere ex vobis sermonibus ejus./ |
| 13 | Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :/ Deus projecit eum, non homo./ |
| 14 | Nihil locutus est mihi :/ et ego non secundum sermones vestros respondebo illi./ |
| 15 | Extimuerunt, nec responderunt ultra,/ abstuleruntque a se eloquia./ |
| 16 | Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :/ steterunt, nec ultra responderunt :/ |
| 17 | respondebo et ego partem meam,/ et ostendam scientiam meam./ |
| 18 | Plenus sum enim sermonibus,/ et coarctat me spiritus uteri mei./ |
| 19 | En venter meus quasi mustum absque spiraculo,/ quod lagunculas novas disrumpit./ |
| 20 | Loquar, et respirabo paululum :/ aperiam labia mea, et respondebo./ |
| 21 | Non accipiam personam viri,/ et Deum homini non æquabo./ |
| 22 | Nescio enim quamdiu subsistam,/ et si post modicum tollat me factor meus.] |