Job 33
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Audi igitur, Job, eloquia mea,/ et omnes sermones meos ausculta./ |
| 2 | Ecce aperui os meum :/ loquatur lingua mea in faucibus meis./ |
| 3 | Simplici corde meo sermones mei,/ et sententiam puram labia mea loquentur./ |
| 4 | Spiritus Dei fecit me,/ et spiraculum Omnipotentis vivificavit me./ |
| 5 | Si potes, responde mihi,/ et adversus faciem meam consiste./ |
| 6 | Ecce, et me sicut et te fecit Deus,/ et de eodem luto ego quoque formatus sum./ |
| 7 | Verumtamen miraculum meum non te terreat,/ et eloquentia mea non sit tibi gravis./ |
| 8 | Dixisti ergo in auribus meis,/ et vocem verborum tuorum audivi :/ |
| 9 | Mundus sum ego, et absque delicto :/ immaculatus, et non est iniquitas in me./ |
| 10 | Quia querelas in me reperit,/ ideo arbitratus est me inimicum sibi./ |
| 11 | Posuit in nervo pedes meos ;/ custodivit omnes semitas meas./ |
| 12 | Hoc est ergo in quo non es justificatus :/ respondebo tibi, quia major sit Deus homine./ |
| 13 | Adversus eum contendis,/ quod non ad omnia verba responderit tibi ?/ |
| 14 | Semel loquitur Deus,/ et secundo idipsum non repetit./ |
| 15 | Per somnium, in visione nocturna,/ quando irruit sopor super homines,/ et dormiunt in lectulo,/ |
| 16 | tunc aperit aures virorum,/ et erudiens eos instruit disciplina,/ |
| 17 | ut avertat hominem ab his quæ facit,/ et liberet eum de superbia,/ |
| 18 | eruens animam ejus a corruptione,/ et vitam illius ut non transeat in gladium./ |
| 19 | Increpat quoque per dolorem in lectulo,/ et omnia ossa ejus marcescere facit./ |
| 20 | Abominabilis ei fit in vita sua panis,/ et animæ illius cibus ante desiderabilis./ |
| 21 | Tabescet caro ejus,/ et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur./ |
| 22 | Appropinquavit corruptioni anima ejus,/ et vita illius mortiferis./ |
| 23 | Si fuerit pro eo angelus loquens,/ unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,/ |
| 24 | miserebitur ejus, et dicet :/ Libera eum, ut non descendat in corruptionem :/ inveni in quo ei propitier./ |
| 25 | Consumpta est caro ejus a suppliciis :/ revertatur ad dies adolescentiæ suæ./ |
| 26 | Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit :/ et videbit faciem ejus in jubilo,/ et reddet homini justitiam suam./ |
| 27 | Respiciet homines, et dicet : Peccavi,/ et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi./ |
| 28 | Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum,/ sed vivens lucem videret./ |
| 29 | Ecce hæc omnia operatur Deus/ tribus vicibus per singulos,/ |
| 30 | ut revocet animas eorum a corruptione,/ et illuminet luce viventium./ |
| 31 | Attende, Job, et audi me :/ et tace, dum ego loquor./ |
| 32 | Si autem habes quod loquaris, responde mihi :/ loquere, volo enim te apparere justum./ |
| 33 | Quod si non habes, audi me :/ tace, et docebo te sapientiam.] |