Codex Sacra scripture, aligned

Job 35

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 34 36 →
vClementine1592
1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est :
2 [Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio,/ ut diceres : Justior sum Deo ?/
3 Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est :/ vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?/
4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis,/ et amicis tuis tecum./
5 Suspice cælum, et intuere :/ et contemplare æthera quod altior te sit./
6 Si peccaveris, quid ei nocebis ?/ et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?/
7 Porro si juste egeris, quid donabis ei ?/ aut quid de manu tua accipiet ?/
8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua :/ et filium hominis adjuvabit justitia tua./
9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,/ et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum./
10 Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me,/ qui dedit carmina in nocte ;/
11 qui docet nos super jumenta terræ,/ et super volucres cæli erudit nos ?/
12 Ibi clamabunt, et non exaudiet,/ propter superbiam malorum./
13 Non ergo frustra audiet Deus,/ et Omnipotens causas singulorum intuebitur./
14 Etiam cum dixeris : Non considerat :/ judicare coram illo, et expecta eum./
15 Nunc enim non infert furorem suum,/ nec ulciscitur scelus valde./
16 Ergo Job frustra aperit os suum,/ et absque scientia verba multiplicat.]