Codex Sacra scripture, aligned

Job 36

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 35 37 →
vClementine1592
1 Addens quoque Eliu, hæc locutus est :
2 [Sustine me paululum, et indicabo tibi :/ adhuc enim habeo quod pro Deo loquar./
3 Repetam scientiam meam a principio,/ et operatorem meum probabo justum./
4 Vere enim absque mendacio sermones mei,/ et perfecta scientia probabitur tibi./
5 Deus potentes non abjicit,/ cum et ipse sit potens :/
6 sed non salvat impios,/ et judicium pauperibus tribuit./
7 Non auferet a justo oculos suos :/ et reges in solio collocat in perpetuum,/ et illi eriguntur./
8 Et si fuerint in catenis,/ et vinciantur funibus paupertatis,/
9 indicabit eis opera eorum,/ et scelera eorum, quia violenti fuerunt./
10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat :/ et loquetur, ut revertantur ab iniquitate./
11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono,/ et annos suos in gloria :/
12 si autem non audierint,/ transibunt per gladium,/ et consumentur in stultitia./
13 Simulatores et callidi provocant iram Dei,/ neque clamabunt cum vincti fuerint./
14 Morietur in tempestate anima eorum,/ et vita eorum inter effeminatos./
15 Eripiet de angustia sua pauperem,/ et revelabit in tribulatione aurem ejus./
16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime,/ et non habente fundamentum subter se :/ requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine./
17 Causa tua quasi impii judicata est :/ causam judiciumque recipies./
18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas :/ nec multitudo donorum inclinet te./
19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione,/ et omnes robustos fortitudine./
20 Ne protrahas noctem,/ ut ascendant populi pro eis./
21 Cave ne declines ad iniquitatem :/ hanc enim cpisti sequi post miseriam./
22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua,/ et nullus ei similis in legislatoribus./
23 Quis poterit scrutari vias ejus ?/ aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?/
24 Memento quod ignores opus ejus,/ de quo cecinerunt viri./
25 Omnes homines vident eum :/ unusquisque intuetur procul./
26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram :/ numerus annorum ejus inæstimabilis./
27 Qui aufert stillas pluviæ,/ et effundit imbres ad instar gurgitum,/
28 qui de nubibus fluunt/ quæ prætexunt cuncta desuper./
29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,/
30 et fulgurare lumine suo desuper,/ cardines quoque maris operiet./
31 Per hæc enim judicat populos,/ et dat escas multis mortalibus./
32 In manibus abscondit lucem,/ et præcepit ei ut rursus adveniat./
33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit,/ et ad eam possit ascendere.]