Codex Sacra scripture, aligned

Job 38

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 37 39 →
vClementine1592
1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
2 [Quis est iste involvens sententias/ sermonibus imperitis ?/
3 Accinge sicut vir lumbos tuos :/ interrogabo te, et responde mihi./
4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ?/ indica mihi, si habes intelligentiam./
5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti ?/ vel quis tetendit super eam lineam ?/
6 Super quo bases illius solidatæ sunt ?/ aut quis demisit lapidem angularem ejus,/
7 cum me laudarent simul astra matutina,/ et jubilarent omnes filii Dei ?/
8 Quis conclusit ostiis mare,/ quando erumpebat quasi de vulva procedens ;/
9 cum ponerem nubem vestimentum ejus,/ et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?/
10 Circumdedi illud terminis meis,/ et posui vectem et ostia,/
11 et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius,/ et hic confringes tumentes fluctus tuos./
12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo,/ et ostendisti auroræ locum suum ?/
13 Et tenuisti concutiens extrema terræ,/ et excussisti impios ex ea ?/
14 Restituetur ut lutum signaculum,/ et stabit sicut vestimentum :/
15 auferetur ab impiis lux sua,/ et brachium excelsum confringetur./
16 Numquid ingressus es profunda maris,/ et in novissimis abyssi deambulasti ?/
17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,/ et ostia tenebrosa vidisti ?/
18 Numquid considerasti latitudinem terræ ?/ indica mihi, si nosti, omnia :/
19 in qua via lux habitet,/ et tenebrarum quis locus sit :/
20 ut ducas unumquodque ad terminos suos,/ et intelligas semitas domus ejus./
21 Sciebas tunc quod nasciturus esses,/ et numerum dierum tuorum noveras ?/
22 Numquid ingressus es thesauros nivis,/ aut thesauros grandinis aspexisti,/
23 quæ præparavi in tempus hostis,/ in diem pugnæ et belli ?/
24 Per quam viam spargitur lux,/ dividitur æstus super terram ?/
25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum,/ et viam sonantis tonitrui,/
26 ut plueret super terram absque homine in deserto,/ ubi nullus mortalium commoratur ;/
27 ut impleret inviam et desolatam,/ et produceret herbas virentes ?/
28 Quis est pluviæ pater ?/ vel quis genuit stillas roris ?/
29 De cujus utero egressa est glacies ?/ et gelu de cælo quis genuit ?/
30 In similitudinem lapidis aquæ durantur,/ et superficies abyssi constringitur./
31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,/ aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?/
32 Numquid producis luciferum in tempore suo,/ et vesperum super filios terræ consurgere facis ?/
33 Numquid nosti ordinem cæli,/ et pones rationem ejus in terra ?/
34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam,/ et impetus aquarum operiet te ?/
35 Numquid mittes fulgura, et ibunt,/ et revertentia dicent tibi : Adsumus ?/
36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?/ vel quis dedit gallo intelligentiam ?/
37 Quis enarrabit cælorum rationem ?/ et concentum cæli quis dormire faciet ?/
38 Quando fundebatur pulvis in terra,/ et glebæ compingebantur ?/
39 Numquid capies leænæ prædam,/ et animam catulorum ejus implebis,/
40 quando cubant in antris,/ et in specubus insidiantur ?/
41 Quis præparat corvo escam suam,/ quando pulli ejus clamant ad Deum,/ vagantes, eo quod non habeant cibos ?]
42