Job 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, |
| 2 | et locutus est : |
| 3 | [Pereat dies in qua natus sum,/ et nox in qua dictum est : Conceptus est homo./ |
| 4 | Dies ille vertatur in tenebras :/ non requirat eum Deus desuper,/ et non illustretur lumine./ |
| 5 | Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ;/ occupet eum caligo,/ et involvatur amaritudine./ |
| 6 | Noctem illam tenebrosus turbo possideat ;/ non computetur in diebus anni,/ nec numeretur in mensibus./ |
| 7 | Sit nox illa solitaria,/ nec laude digna./ |
| 8 | Maledicant ei qui maledicunt diei,/ qui parati sunt suscitare Leviathan./ |
| 9 | Obtenebrentur stellæ caligine ejus ;/ expectet lucem, et non videat,/ nec ortum surgentis auroræ./ |
| 10 | Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me,/ nec abstulit mala ab oculis meis./ |
| 11 | Quare non in vulva mortuus sum ?/ egressus ex utero non statim perii ?/ |
| 12 | Quare exceptus genibus ?/ cur lactatus uberibus ?/ |
| 13 | Nunc enim dormiens silerem,/ et somno meo requiescerem/ |
| 14 | cum regibus et consulibus terræ,/ qui ædificant sibi solitudines ;/ |
| 15 | aut cum principibus qui possident aurum,/ et replent domos suas argento ;/ |
| 16 | aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,/ vel qui concepti non viderunt lucem./ |
| 17 | Ibi impii cessaverunt a tumultu,/ et ibi requieverunt fessi robore./ |
| 18 | Et quondam vincti pariter sine molestia,/ non audierunt vocem exactoris./ |
| 19 | Parvus et magnus ibi sunt,/ et servus liber a domino suo./ |
| 20 | Quare misero data est lux,/ et vita his qui in amaritudine animæ sunt :/ |
| 21 | qui expectant mortem, et non venit,/ quasi effodientes thesaurum ;/ |
| 22 | gaudentque vehementer/ cum invenerint sepulchrum ?/ |
| 23 | viro cujus abscondita est via/ et circumdedit eum Deus tenebris ?/ |
| 24 | Antequam comedam, suspiro ;/ et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus :/ |
| 25 | quia timor quem timebam evenit mihi,/ et quod verebar accidit./ |
| 26 | Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ?/ et venit super me indignatio.] |