Codex Sacra scripture, aligned

Job 40

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 39 41 →
vClementine1592
1 39:31 Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job :
2 39:32 [Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit ?/ utique qui arguit Deum, debet respondere ei.]
3 39:33 Respondens autem Job Domino, dixit :
4 39:34 [Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ?/ manum meam ponam super os meum./
5 39:35 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem :/ et alterum, quibus ultra non addam.]
6 40:1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
7 40:2 [Accinge sicut vir lumbos tuos :/ interrogabo te, et indica mihi./
8 40:3 Numquid irritum facies judicium meum,/ et condemnabis me, ut tu justificeris ?/
9 40:4 Et si habes brachium sicut Deus ?/ et si voce simili tonas ?/
10 40:5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere,/ et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus./
11 40:6 Disperge superbos in furore tuo,/ et respiciens omnem arrogantem humilia./
12 40:7 Respice cunctos superbos, et confunde eos,/ et contere impios in loco suo./
13 40:8 Absconde eos in pulvere simul,/ et facies eorum demerge in foveam./
14 40:9 Et ego confitebor/ quod salvare te possit dextera tua./
15 40:10 Ecce behemoth quem feci tecum,/ fnum quasi bos comedet./
16 40:11 Fortitudo ejus in lumbis ejus,/ et virtus illius in umbilico ventris ejus./
17 40:12 Stringit caudam suam quasi cedrum ;/ nervi testiculorum ejus perplexi sunt./
18 40:13 Ossa ejus velut fistulæ æris ;/ cartilago illius quasi laminæ ferreæ./
19 40:14 Ipse est principium viarum Dei :/ qui fecit eum applicabit gladium ejus./
20 40:15 Huic montes herbas ferunt :/ omnes bestiæ agri ludent ibi./
21 40:16 Sub umbra dormit in secreto calami,/ et in locis humentibus./
22 40:17 Protegunt umbræ umbram ejus :/ circumdabunt eum salices torrentis./
23 40:18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur,/ et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus./
24 40:19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum,/ et in sudibus perforabit nares ejus./
25
26
27
28
29
30
31
32