Codex Sacra scripture, aligned

Job 41

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 40 42 →
vClementine1592
1 40:20 An extrahere poteris Leviathan hamo,/ et fune ligabis linguam ejus ?/
2 40:21 Numquid pones circulum in naribus ejus,/ aut armilla perforabis maxillam ejus ?/
3 40:22 Numquid multiplicabit ad te preces,/ aut loquetur tibi mollia ?/
4 40:23 Numquid feriet tecum pactum,/ et accipies eum servum sempiternum ?/
5 40:24 Numquid illudes ei quasi avi,/ aut ligabis eum ancillis tuis ?/
6 40:25 Concident eum amici ?/ divident illum negotiatores ?/
7 40:26 Numquid implebis sagenas pelle ejus,/ et gurgustium piscium capite illius ?/
8 40:27 Pone super eum manum tuam :/ memento belli, nec ultra addas loqui./
9 40:28 Ecce spes ejus frustrabitur eum,/ et videntibus cunctis præcipitabitur.]
10 41:1 [Non quasi crudelis suscitabo eum :/ quis enim resistere potest vultui meo ?/
11 41:2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ?/ omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt./
12 41:3 Non parcam ei, et verbis potentibus,/ et ad deprecandum compositis./
13 41:4 Quis revelabit faciem indumenti ejus ?/ et in medium oris ejus quis intrabit ?/
14 41:5 Portas vultus ejus quis aperiet ?/ per gyrum dentium ejus formido./
15 41:6 Corpus illius quasi scuta fusilia,/ compactum squamis se prementibus./
16 41:7 Una uni conjungitur,/ et ne spiraculum quidem incedit per eas./
17 41:8 Una alteri adhærebit,/ et tenentes se nequaquam separabuntur./
18 41:9 Sternutatio ejus splendor ignis,/ et oculi ejus ut palpebræ diluculi./
19 41:10 De ore ejus lampades procedunt,/ sicut tædæ ignis accensæ./
20 41:11 De naribus ejus procedit fumus,/ sicut ollæ succensæ atque ferventis./
21 41:12 Halitus ejus prunas ardere facit,/ et flamma de ore ejus egreditur./
22 41:13 In collo ejus morabitur fortitudo,/ et faciem ejus præcedit egestas./
23 41:14 Membra carnium ejus cohærentia sibi :/ mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur./
24 41:15 Cor ejus indurabitur tamquam lapis,/ et stringetur quasi malleatoris incus./
25 41:16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli,/ et territi purgabuntur./
26 41:17 Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit,/ neque hasta, neque thorax :/
27 41:18 reputabit enim quasi paleas ferrum,/ et quasi lignum putridum æs./
28 41:19 Non fugabit eum vir sagittarius :/ in stipulam versi sunt ei lapides fundæ./
29 41:20 Quasi stipulam æstimabit malleum,/ et deridebit vibrantem hastam./
30 41:21 Sub ipso erunt radii solis,/ et sternet sibi aurum quasi lutum./
31 41:22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare,/ et ponet quasi cum unguenta bulliunt./
32 41:23 Post eum lucebit semita :/ æstimabit abyssum quasi senescentem./
33 41:24 Non est super terram potestas quæ comparetur ei,/ qui factus est ut nullum timeret./
34 41:25 Omne sublime videt :/ ipse est rex super universos filios superbiæ.]