Job 42
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Respondens autem Job Domino, dixit : |
| 2 | [Scio quia omnia potes,/ et nulla te latet cogitatio./ |
| 3 | Quis est iste qui celat consilium absque scientia ?/ ideo insipienter locutus sum,/ et quæ ultra modum excederent scientiam meam./ |
| 4 | Audi, et ego loquar :/ interrogabo te, et responde mihi./ |
| 5 | Auditu auris audivi te :/ nunc autem oculus meus videt te./ |
| 6 | Idcirco ipse me reprehendo,/ et ago pnitentiam in favilla et cinere.] |
| 7 | Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. |
| 8 | Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis : Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia : neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job. |
| 9 | Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos : et suscepit Dominus faciem Job. |
| 10 | Dominus quoque conversus est ad pnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis : et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia. |
| 11 | Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus : et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum : et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. |
| 12 | Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus : et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ. |
| 13 | Et fuerunt ei septem filii, et tres filiæ. |
| 14 | Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundæ Cassiam, et nomen tertiæ Cornustibii. |
| 15 | Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra : deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum. |
| 16 | Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem : et mortuus est senex, et plenus dierum. |
| 17 | — |
| 18 | — |
| 19 | — |
| 20 | — |
| 21 | — |
| 22 | — |
| 23 | — |
| 25 | — |