Job 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : |
| 2 | [Si cperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ;/ sed conceptum sermonem tenere quis poterit ?/ |
| 3 | Ecce docuisti multos,/ et manus lassas roborasti ;/ |
| 4 | vacillantes confirmaverunt sermones tui,/ et genua trementia confortasti./ |
| 5 | Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ;/ tetigit te, et conturbatus es./ |
| 6 | Ubi est timor tuus, fortitudo tua,/ patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?/ |
| 7 | Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ?/ aut quando recti deleti sunt ?/ |
| 8 | Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem,/ et seminant dolores, et metunt eos,/ |
| 9 | flante Deo perisse,/ et spiritu iræ ejus esse consumptos./ |
| 10 | Rugitus leonis, et vox leænæ,/ et dentes catulorum leonum contriti sunt./ |
| 11 | Tigris periit, eo quod non haberet prædam,/ et catuli leonis dissipati sunt./ |
| 12 | Porro ad me dictum est verbum absconditum,/ et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus./ |
| 13 | In horrore visionis nocturnæ,/ quando solet sopor occupare homines,/ |
| 14 | pavor tenuit me, et tremor,/ et omnia ossa mea perterrita sunt ;/ |
| 15 | et cum spiritus, me præsente, transiret,/ inhorruerunt pili carnis meæ./ |
| 16 | Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum,/ imago coram oculis meis,/ et vocem quasi auræ lenis audivi./ |
| 17 | Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ?/ aut factore suo purior erit vir ?/ |
| 18 | Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles,/ et in angelis suis reperit pravitatem ;/ |
| 19 | quanto magis hi qui habitant domos luteas,/ qui terrenum habent fundamentum,/ consumentur velut a tinea ?/ |
| 20 | De mane usque ad vesperam succidentur ;/ et quia nullus intelligit, in æternum peribunt./ |
| 21 | Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ;/ morientur, et non in sapientia.] |