Job 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Voca ergo, si est qui tibi respondeat,/ et ad aliquem sanctorum convertere./ |
| 2 | Vere stultum interficit iracundia,/ et parvulum occidit invidia./ |
| 3 | Ego vidi stultum firma radice,/ et maledixi pulchritudini ejus statim./ |
| 4 | Longe fient filii ejus a salute,/ et conterentur in porta,/ et non erit qui eruat./ |
| 5 | Cujus messem famelicus comedet,/ et ipsum rapiet armatus,/ et bibent sitientes divitias ejus./ |
| 6 | Nihil in terra sine causa fit,/ et de humo non oritur dolor./ |
| 7 | Homo nascitur ad laborem,/ et avis ad volatum./ |
| 8 | Quam ob rem ego deprecabor Dominum,/ et ad Deum ponam eloquium meum :/ |
| 9 | qui facit magna et inscrutabilia,/ et mirabilia absque numero ;/ |
| 10 | qui dat pluviam super faciem terræ,/ et irrigat aquis universa ;/ |
| 11 | qui ponit humiles in sublime,/ et mrentes erigit sospitate ;/ |
| 12 | qui dissipat cogitationes malignorum,/ ne possint implere manus eorum quod cperant ;/ |
| 13 | qui apprehendit sapientes in astutia eorum,/ et consilium pravorum dissipat./ |
| 14 | Per diem incurrent tenebras,/ et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie./ |
| 15 | Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum,/ et de manu violenti pauperem./ |
| 16 | Et erit egeno spes ;/ iniquitas autem contrahet os suum./ |
| 17 | Beatus homo qui corripitur a Deo :/ increpationem ergo Domini ne reprobes :/ |
| 18 | quia ipse vulnerat, et medetur ;/ percutit, et manus ejus sanabunt./ |
| 19 | In sex tribulationibus liberabit te,/ et in septima non tanget te malum./ |
| 20 | In fame eruet te de morte,/ et in bello de manu gladii./ |
| 21 | A flagello linguæ absconderis,/ et non timebis calamitatem cum venerit./ |
| 22 | In vastitate et fame ridebis,/ et bestias terræ non formidabis./ |
| 23 | Sed cum lapidibus regionum pactum tuum,/ et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi./ |
| 24 | Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ;/ et visitans speciem tuam, non peccabis./ |
| 25 | Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum,/ et progenies tua quasi herba terræ./ |
| 26 | Ingredieris in abundantia sepulchrum,/ sicut infertur acervus tritici in tempore suo./ |
| 27 | Ecce hoc, ut investigavimus, ita est :/ quod auditum, mente pertracta.] |