Codex Sacra scripture, aligned

Job 6

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 5 7 →
vClementine1592
1 Respondens autem Job, dixit :
2 [Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,/ et calamitas quam patior, in statera !/
3 Quasi arena maris hæc gravior appareret ;/ unde et verba mea dolore sunt plena :/
4 quia sagittæ Domini in me sunt,/ quarum indignatio ebibit spiritum meum ;/ et terrores Domini militant contra me./
5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ?/ aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?/
6 aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ?/ aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?/
7 Quæ prius nolebat tangere anima mea,/ nunc, præ angustia, cibi mei sunt./
8 Quis det ut veniat petitio mea,/ et quod expecto tribuat mihi Deus ?/
9 et qui cpit, ipse me conterat ;/ solvat manum suam, et succidat me ?/
10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,/ nec contradicam sermonibus Sancti./
11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ?/ aut quis finis meus, ut patienter agam ?/
12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea,/ nec caro mea ænea est./
13 Ecce non est auxilium mihi in me,/ et necessarii quoque mei recesserunt a me./
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam,/ timorem Domini derelinquit./
15 Fratres mei præterierunt me,/ sicut torrens qui raptim transit in convallibus./
16 Qui timent pruinam,/ irruet super eos nix./
17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ;/ et ut incaluerit, solventur de loco suo./
18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ;/ ambulabunt in vacuum, et peribunt./
19 Considerate semitas Thema, itinera Saba,/ et expectate paulisper./
20 Confusi sunt, quia speravi :/ venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt./
21 Nunc venistis ;/ et modo videntes plagam meam, timetis./
22 Numquid dixi : Afferte mihi,/ et de substantia vestra donate mihi ?/
23 vel : Liberate me de manu hostis,/ et de manu robustorum eruite me ?/
24 Docete me, et ego tacebo :/ et si quid forte ignoravi, instruite me./
25 Quare detraxistis sermonibus veritatis,/ cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?/
26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,/ et in ventum verba profertis./
27 Super pupillum irruitis,/ et subvertere nitimini amicum vestrum./
28 Verumtamen quod cpistis explete :/ præbete aurem, et videte an mentiar./
29 Respondete, obsecro, absque contentione ;/ et loquentes id quod justum est, judicate./
30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem,/ nec in faucibus meis stultitia personabit.]