Job 7
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Militia est vita hominis super terram,/ et sicut dies mercenarii dies ejus./ |
| 2 | Sicut servus desiderat umbram,/ et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,/ |
| 3 | sic et ego habui menses vacuos,/ et noctes laboriosas enumeravi mihi./ |
| 4 | Si dormiero, dicam : Quando consurgam ?/ et rursum expectabo vesperam,/ et replebor doloribus usque ad tenebras./ |
| 5 | Induta est caro mea putredine,/ et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est./ |
| 6 | Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,/ et consumpti sunt absque ulla spe./ |
| 7 | Memento quia ventus est vita mea,/ et non revertetur oculus meus ut videat bona./ |
| 8 | Nec aspiciet me visus hominis ;/ oculi tui in me, et non subsistam./ |
| 9 | Sicut consumitur nubes, et pertransit,/ sic qui descenderit ad inferos, non ascendet./ |
| 10 | Nec revertetur ultra in domum suam,/ neque cognoscet eum amplius locus ejus./ |
| 11 | Quapropter et ego non parcam ori meo :/ loquar in tribulatione spiritus mei ;/ confabulabor cum amaritudine animæ meæ./ |
| 12 | Numquid mare ego sum, aut cetus,/ quia circumdedisti me carcere ?/ |
| 13 | Si dixero : Consolabitur me lectulus meus,/ et relevabor loquens mecum in strato meo :/ |
| 14 | terrebis me per somnia,/ et per visiones horrore concuties./ |
| 15 | Quam ob rem elegit suspendium anima mea,/ et mortem ossa mea./ |
| 16 | Desperavi : nequaquam ultra jam vivam :/ parce mihi, nihil enim sunt dies mei./ |
| 17 | Quid est homo, quia magnificas eum ?/ aut quid apponis erga eum cor tuum ?/ |
| 18 | Visitas eum diluculo,/ et subito probas illum./ |
| 19 | Usquequo non parcis mihi,/ nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?/ |
| 20 | Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ?/ quare posuisti me contrarium tibi,/ et factus sum mihimetipsi gravis ?/ |
| 21 | Cur non tollis peccatum meum,/ et quare non aufers iniquitatem meam ?/ ecce nunc in pulvere dormiam,/ et si mane me quæsieris, non subsistam.] |