Codex Sacra scripture, aligned

Job 8

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 7 9 →
vClementine1592
1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
2 [Usquequo loqueris talia,/ et spiritus multiplex sermones oris tui ?/
3 Numquid Deus supplantat judicium ?/ aut Omnipotens subvertit quod justum est ?/
4 Etiam si filii tui peccaverunt ei,/ et dimisit eos in manu iniquitatis suæ :/
5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum,/ et Omnipotentem fueris deprecatus ;/
6 si mundus et rectus incesseris :/ statim evigilabit ad te,/ et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,/
7 in tantum ut si priora tua fuerint parva,/ et novissima tua multiplicentur nimis./
8 Interroga enim generationem pristinam,/ et diligenter investiga patrum memoriam/
9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus,/ quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),/
10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi,/ et de corde suo proferent eloquia./
11 Numquid virere potest scirpus absque humore ?/ aut crescere carectum sine aqua ?/
12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu,/ ante omnes herbas arescit./
13 Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum,/ et spes hypocritæ peribit./
14 Non ei placebit vecordia sua,/ et sicut tela aranearum fiducia ejus./
15 Innitetur super domum suam, et non stabit ;/ fulciet eam, et non consurget./
16 Humectus videtur antequam veniat sol,/ et in ortu suo germen ejus egredietur./
17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur,/ et inter lapides commorabitur./
18 Si absorbuerit eum de loco suo,/ negabit eum, et dicet : Non novi te./
19 Hæc est enim lætitia viæ ejus,/ ut rursum de terra alii germinentur./
20 Deus non projiciet simplicem,/ nec porriget manum malignis,/
21 donec impleatur risu os tuum,/ et labia tua jubilo./
22 Qui oderunt te induentur confusione,/ et tabernaculum impiorum non subsistet.]