Joel 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel. |
| 2 | [Audite hoc, senes,/ et auribus percipite, omnes habitatores terræ :/ si factum est istud in diebus vestris,/ aut in diebus patrum vestrorum ?/ |
| 3 | Super hoc filiis vestris narrate,/ et filii vestri filiis suis,/ et filii eorum generationi alteræ./ |
| 4 | Residuum erucæ comedit locusta,/ et residuum locustæ comedit bruchus,/ et residuum bruchi comedit rubigo./ |
| 5 | Expergiscimini, ebrii,/ et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine,/ quoniam periit ab ore vestro./ |
| 6 | Gens enim ascendit super terram meam,/ fortis et innumerabilis :/ dentes ejus ut dentes leonis,/ et molares ejus ut catuli leonis./ |
| 7 | Posuit vineam meam in desertum,/ et ficum meam decorticavit ;/ nudans spoliavit eam, et projecit :/ albi facti sunt rami ejus./ |
| 8 | Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ./ |
| 9 | Periit sacrificium et libatio de domo Domini ;/ luxerunt sacerdotes, ministri Domini./ |
| 10 | Depopulata est regio,/ luxit humus,/ quoniam devastatum est triticum,/ confusum est vinum,/ elanguit oleum./ |
| 11 | Confusi sunt agricolæ,/ ululaverunt vinitores/ super frumento et hordeo,/ quia periit messis agri./ |
| 12 | Vinea confusa est,/ et ficus elanguit ;/ malogranatum, et palma, et malum,/ et omnia ligna agri aruerunt,/ quia confusum est gaudium a filiis hominum./ |
| 13 | Accingite vos, et plangite, sacerdotes :/ ululate, ministri altaris ;/ ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei,/ quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio./ |
| 14 | Sanctificate jejunium, vocate ctum,/ congregate senes, omnes habitatores terræ/ in domum Dei vestri,/ et clamate ad Dominum :/ |
| 15 | A, a, a, diei !/ quia prope est dies Domini,/ et quasi vastitas a potente veniet./ |
| 16 | Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt/ de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?/ |
| 17 | Computruerunt jumenta in stercore suo,/ demolita sunt horrea,/ dissipatæ sunt apothecæ,/ quoniam confusum est triticum./ |
| 18 | Quid ingemuit animal,/ mugierunt greges armenti ?/ quia non est pascua eis ;/ sed et greges pecorum disperierunt./ |
| 19 | Ad te, Domine, clamabo,/ quia ignis comedit speciosa deserti,/ et flamma succendit omnia ligna regionis./ |
| 20 | Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te,/ quoniam exsiccati sunt fontes aquarum,/ et ignis devoravit speciosa deserti.] |