Joel 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Canite tuba in Sion,/ ululate in monte sancto meo,/ conturbentur omnes habitatores terræ :/ quia venit dies Domini, quia prope est./ |
| 2 | Dies tenebrarum et caliginis,/ dies nubis et turbinis ;/ quasi mane expansum super montes/ populus multus et fortis :/ similis ei non fuit a principio,/ et post eum non erit/ usque in annos generationis et generationis./ |
| 3 | Ante faciem ejus ignis vorans,/ et post eum exurens flamma./ Quasi hortus voluptatis terra coram eo,/ et post eum solitudo deserti,/ neque est qui effugiat eum./ |
| 4 | Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ;/ et quasi equites, sic current./ |
| 5 | Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient,/ sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam,/ velut populus fortis præparatus ad prælium./ |
| 6 | A facie ejus cruciabuntur populi ;/ omnes vultus redigentur in ollam./ |
| 7 | Sicut fortes current ;/ quasi viri bellatores ascendent murum :/ viri in viis suis gradientur,/ et non declinabunt a semitis suis./ |
| 8 | Unusquisque fratrem suum non coarctabit,/ singuli in calle suo ambulabunt ;/ sed et per fenestras cadent, et non demolientur./ |
| 9 | Urbem ingredientur, in muro current,/ domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur./ |
| 10 | A facie ejus contremuit terra,/ moti sunt cæli,/ sol et luna obtenebrati sunt,/ et stellæ retraxerunt splendorem suum./ |
| 11 | Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui,/ quia multa sunt nimis castra ejus,/ quia fortia et facientia verbum ejus :/ magnus enim dies Domini, et terribilis valde,/ et quis sustinebit eum ?/ |
| 12 | Nunc ergo, dicit Dominus,/ convertimini ad me in toto corde vestro,/ in jejunio, et in fletu, et in planctu./ |
| 13 | Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ;/ et convertimini ad Dominum Deum vestrum,/ quia benignus et misericors est,/ patiens et multæ misericordiæ,/ et præstabilis super malitia./ |
| 14 | Quis scit si convertatur, et ignoscat,/ et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?/ |
| 15 | Canite tuba in Sion,/ sanctificate jejunium, vocate ctum :/ |
| 16 | congregate populum, sanctificate ecclesiam,/ coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ;/ egrediatur sponsus de cubili suo,/ et sponsa de thalamo suo./ |
| 17 | Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini,/ et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ;/ et ne des hæreditatem tuam in opprobrium,/ ut dominentur eis nationes./ Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?] |
| 18 | [Zelatus est Dominus terram suam,/ et pepercit populo suo./ |
| 19 | Et respondit Dominus, et dixit populo suo :/ Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum,/ et replebimini eis ;/ et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus./ |
| 20 | Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis,/ et expellam eum in terram inviam et desertam :/ faciem ejus contra mare orientale,/ et extremum ejus ad mare novissimum :/ et ascendet ftor ejus,/ et ascendet putredo ejus,/ quia superbe egit./ |
| 21 | Noli timere, terra :/ exsulta, et lætare,/ quoniam magnificavit Dominus ut faceret./ |
| 22 | Nolite timere, animalia regionis,/ quia germinaverunt speciosa deserti ;/ quia lignum attulit fructum suum,/ ficus et vinea dederunt virtutem suam./ |
| 23 | Et, filii Sion, exsultate,/ et lætamini in Domino Deo vestro,/ quia dedit vobis doctorem justitiæ,/ et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum,/ sicut in principio./ |
| 24 | Et implebuntur areæ frumento,/ et redundabunt torcularia vino et oleo./ |
| 25 | Et reddam vobis annos, quos comedit locusta,/ bruchus, et rubigo, et eruca :/ fortitudo mea magna quam misi in vos./ |
| 26 | Et comedetis vescentes, et saturabimini ;/ et laudabitis nomen Domini Dei vestri,/ qui fecit mirabilia vobiscum ;/ et non confundetur populus meus in sempiternum./ |
| 27 | Et scietis quia in medio Israël ego sum,/ et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ;/ et non confundetur populus meus in æternum.] |
| 28 | [Et erit post hæc :/ effundam spiritum meum super omnem carnem,/ et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ :/ senes vestri somnia somniabunt,/ et juvenes vestri visiones videbunt./ |
| 29 | Sed et super servos meos et ancillas/ in diebus illis effundam spiritum meum./ |
| 30 | Et dabo prodigia in cælo et in terra,/ sanguinem, et ignem, et vaporem fumi./ |
| 31 | Sol convertetur in tenebras,/ et luna in sanguinem,/ antequam veniat dies Domini magnus et horribilis./ |
| 32 | Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit :/ quia in monte Sion et in Jerusalem/ erit salvatio, sicut dixit Dominus,/ et in residuis quos Dominus vocaverit.] |