John 10
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. |
| 2 | Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. |
| 3 | Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. |
| 4 | Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. |
| 5 | Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum. |
| 6 | Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. |
| 7 | Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. |
| 8 | Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. |
| 9 | Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. |
| 10 | Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. |
| 11 | Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. |
| 12 | Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ; |
| 13 | mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. |
| 14 | Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. |
| 15 | Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis. |
| 16 | Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. |
| 17 | Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. |
| 18 | Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. |
| 19 | Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos. |
| 20 | Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ? |
| 21 | Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ? |
| 22 | Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat. |
| 23 | Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. |
| 24 | Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam. |
| 25 | Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me : |
| 26 | sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. |
| 27 | Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me : |
| 28 | et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. |
| 29 | Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei. |
| 30 | Ego et Pater unum sumus. |
| 31 | Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. |
| 32 | Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ? |
| 33 | Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. |
| 34 | Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ? |
| 35 | Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura : |
| 36 | quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ? |
| 37 | Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. |
| 38 | Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. |
| 39 | Quærebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum. |
| 40 | Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ; |
| 41 | et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum. |
| 42 | Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum. |