John 11
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. |
| 2 | (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.) |
| 3 | Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur. |
| 4 | Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. |
| 5 | Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. |
| 6 | Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ; |
| 7 | deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum. |
| 8 | Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ? |
| 9 | Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt : |
| 10 | si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. |
| 11 | Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum. |
| 12 | Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit. |
| 13 | Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. |
| 14 | Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est : |
| 15 | et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. |
| 16 | Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo. |
| 17 | Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. |
| 18 | (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) |
| 19 | Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. |
| 20 | Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat. |
| 21 | Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus : |
| 22 | sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. |
| 23 | Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus. |
| 24 | Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. |
| 25 | Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet : |
| 26 | et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ? |
| 27 | Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. |
| 28 | Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te. |
| 29 | Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ; |
| 30 | nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. |
| 31 | Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. |
| 32 | Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. |
| 33 | Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, |
| 34 | et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide. |
| 35 | Et lacrimatus est Jesus. |
| 36 | Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum. |
| 37 | Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ? |
| 38 | Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. |
| 39 | Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam ftet, quatriduanus est enim. |
| 40 | Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ? |
| 41 | Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. |
| 42 | Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti. |
| 43 | Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras. |
| 44 | Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire. |
| 45 | Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum. |
| 46 | Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus. |
| 47 | Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ? |
| 48 | Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. |
| 49 | Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam, |
| 50 | nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. |
| 51 | Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, |
| 52 | et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. |
| 53 | Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. |
| 54 | Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. |
| 55 | Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. |
| 56 | Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. |
| 57 | — |