John 12
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. |
| 2 | Fecerunt autem ei cnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. |
| 3 | Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti. |
| 4 | Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus : |
| 5 | Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ? |
| 6 | Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. |
| 7 | Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. |
| 8 | Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis. |
| 9 | Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. |
| 10 | Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent : |
| 11 | quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum. |
| 12 | In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, |
| 13 | acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. |
| 14 | Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est : |
| 15 | Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. |
| 16 | Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei. |
| 17 | Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. |
| 18 | Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum. |
| 19 | Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit. |
| 20 | Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. |
| 21 | Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre. |
| 22 | Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. |
| 23 | Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. |
| 24 | Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, |
| 25 | ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. |
| 26 | Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. |
| 27 | Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc : |
| 28 | Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo. |
| 29 | Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est. |
| 30 | Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. |
| 31 | Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. |
| 32 | Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. |
| 33 | (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.) |
| 34 | Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ? |
| 35 | Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. |
| 36 | Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis. |
| 37 | Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ; |
| 38 | ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : [Domine, quis credidit auditui nostro ?/ et brachium Domini cui revelatum est ?] |
| 39 | Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias : |
| 40 | [Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum/ ut non videant oculis, et non intelligant corde,/ et convertantur, et sanem eos.] |
| 41 | Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. |
| 42 | Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. |
| 43 | Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. |
| 44 | Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. |
| 45 | Et qui videt me, videt eum qui misit me. |
| 46 | Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. |
| 47 | Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. |
| 48 | Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. |
| 49 | Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. |
| 50 | Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. |