John 13
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. |
| 2 | Et cna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ : |
| 3 | sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit : |
| 4 | surgit a cna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se. |
| 5 | Deinde mittit aquam in pelvim, et cpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. |
| 6 | Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ? |
| 7 | Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea. |
| 8 | Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum. |
| 9 | Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. |
| 10 | Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. |
| 11 | Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes. |
| 12 | Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ? |
| 13 | Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim. |
| 14 | Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. |
| 15 | Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. |
| 16 | Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum. |
| 17 | Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea. |
| 18 | Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. |
| 19 | Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. |
| 20 | Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. |
| 21 | Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. |
| 22 | Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. |
| 23 | Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. |
| 24 | Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ? |
| 25 | Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ? |
| 26 | Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. |
| 27 | Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius. |
| 28 | Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. |
| 29 | Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret. |
| 30 | Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox. |
| 31 | Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. |
| 32 | Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum. |
| 33 | Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo. |
| 34 | Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. |
| 35 | In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. |
| 36 | Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea. |
| 37 | Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam. |
| 38 | Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges. |