John 14
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. |
| 2 | In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum. |
| 3 | Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis. |
| 4 | Et quo ego vado scitis, et viam scitis. |
| 5 | Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ? |
| 6 | Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. |
| 7 | Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. |
| 8 | Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. |
| 9 | Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ? |
| 10 | Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera. |
| 11 | Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? |
| 12 | alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet : quia ego ad Patrem vado. |
| 13 | Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam : ut glorificetur Pater in Filio. |
| 14 | Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. |
| 15 | Si diligitis me, mandata mea servate : |
| 16 | et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, |
| 17 | Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. |
| 18 | Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos. |
| 19 | Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me : quia ego vivo, et vos vivetis. |
| 20 | In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. |
| 21 | Qui habet mandata mea, et servat ea : ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. |
| 22 | Dicit ei Judas, non ille Iscariotes : Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo ? |
| 23 | Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ; |
| 24 | qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus : sed ejus qui misit me, Patris. |
| 25 | Hæc locutus sum vobis apud vos manens. |
| 26 | Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. |
| 27 | Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. |
| 28 | Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem : quia Pater major me est. |
| 29 | Et nunc dixi vobis priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis. |
| 30 | Jam non multa loquar vobiscum : venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. |
| 31 | Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. |