John 17
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hæc locutus est Jesus : et sublevatis oculis in cælum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te : |
| 2 | sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam. |
| 3 | Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. |
| 4 | Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam : |
| 5 | et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. |
| 6 | Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt. |
| 7 | Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt : |
| 8 | quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. |
| 9 | Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt : |
| 10 | et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. |
| 11 | Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos. |
| 12 | Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. |
| 13 | Nunc autem ad te venio : et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. |
| 14 | Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. |
| 15 | Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. |
| 16 | De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. |
| 17 | Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. |
| 18 | Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum : |
| 19 | et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate. |
| 20 | Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me : |
| 21 | ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti. |
| 22 | Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus. |
| 23 | Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. |
| 24 | Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi. |
| 25 | Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi : et hi cognoverunt, quia tu me misisti. |
| 26 | Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. |