John 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [In principio erat Verbum,/ et Verbum erat apud Deum,/ et Deus erat Verbum./ |
| 2 | Hoc erat in principio apud Deum./ |
| 3 | Omnia per ipsum facta sunt :/ et sine ipso factum est nihil, quod factum est./ |
| 4 | In ipso vita erat,/ et vita erat lux hominum :/ |
| 5 | et lux in tenebris lucet,/ et tenebræ eam non comprehenderunt./ |
| 6 | Fuit homo/ missus a Deo,/ cui nomen erat Joannes./ |
| 7 | Hic venit in testimonium/ ut testimonium perhiberet de lumine,/ ut omnes crederent per illum./ |
| 8 | Non erat ille lux,/ sed ut testimonium perhiberet de lumine./ |
| 9 | Erat lux vera,/ quæ illuminat omnem hominem/ venientem in hunc mundum./ |
| 10 | In mundo erat,/ et mundus per ipsum factus est,/ et mundus eum non cognovit./ |
| 11 | In propria venit,/ et sui eum non receperunt./ |
| 12 | Quotquot autem receperunt eum,/ dedit eis potestatem filios Dei fieri,/ his qui credunt in nomine ejus :/ |
| 13 | qui non ex sanguinibus,/ neque ex voluntate carnis,/ neque ex voluntate viri,/ sed ex Deo nati sunt./ |
| 14 | Et Verbum caro factum est,/ et habitavit in nobis :/ et vidimus gloriam ejus,/ gloriam quasi unigeniti a Patre/ plenum gratiæ et veritatis./ |
| 15 | Joannes testimonium perhibet de ipso,/ et clamat dicens :/ Hic erat quem dixi :/ Qui post me venturus est,/ ante me factus est :/ quia prior me erat./ |
| 16 | Et de plenitudine ejus/ nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :/ |
| 17 | quia lex per Moysen data est,/ gratia et veritas per Jesum Christum facta est./ |
| 18 | Deum nemo vidit umquam :/ unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,/ ipse enarravit.] |
| 19 | Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ? |
| 20 | Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus. |
| 21 | Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non. |
| 22 | Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ? |
| 23 | Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. |
| 24 | Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis. |
| 25 | Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ? |
| 26 | Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. |
| 27 | Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. |
| 28 | Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. |
| 29 | Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. |
| 30 | Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat : |
| 31 | et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. |
| 32 | Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. |
| 33 | Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. |
| 34 | Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. |
| 35 | Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. |
| 36 | Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei. |
| 37 | Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. |
| 38 | Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ? |
| 39 | Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima. |
| 40 | Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. |
| 41 | Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). |
| 42 | Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. |
| 43 | In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me. |
| 44 | Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. |
| 45 | Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. |
| 46 | Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide. |
| 47 | Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. |
| 48 | Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. |
| 49 | Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. |
| 50 | Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis. |
| 51 | Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis. |
| 52 | — |