John 20
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento. |
| 2 | Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. |
| 3 | Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. |
| 4 | Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. |
| 5 | Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit. |
| 6 | Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, |
| 7 | et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. |
| 8 | Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit : |
| 9 | nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. |
| 10 | Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. |
| 11 | Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum : |
| 12 | et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. |
| 13 | Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum. |
| 14 | Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est. |
| 15 | Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. |
| 16 | Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister). |
| 17 | Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. |
| 18 | Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi. |
| 19 | Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis. |
| 20 | Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. |
| 21 | Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. |
| 22 | Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum : |
| 23 | quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. |
| 24 | Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. |
| 25 | Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. |
| 26 | Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis. |
| 27 | Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis. |
| 28 | Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus. |
| 29 | Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt. |
| 30 | Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. |
| 31 | Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. |