John 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. |
| 2 | Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. |
| 3 | Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. |
| 4 | Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ? |
| 5 | Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. |
| 6 | Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est. |
| 7 | Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo. |
| 8 | Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu. |
| 9 | Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ? |
| 10 | Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ? |
| 11 | Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. |
| 12 | Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ? |
| 13 | Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. |
| 14 | Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis : |
| 15 | ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. |
| 16 | Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. |
| 17 | Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. |
| 18 | Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. |
| 19 | Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. |
| 20 | Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus : |
| 21 | qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. |
| 22 | Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. |
| 23 | Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur. |
| 24 | Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. |
| 25 | Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione. |
| 26 | Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. |
| 27 | Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo. |
| 28 | Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum. |
| 29 | Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. |
| 30 | Illum oportet crescere, me autem minui. |
| 31 | Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. |
| 32 | Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit. |
| 33 | Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. |
| 34 | Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum. |
| 35 | Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. |
| 36 | Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. |