John 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes |
| 2 | (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), |
| 3 | reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. |
| 4 | Oportebat autem eum transire per Samariam. |
| 5 | Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. |
| 6 | Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. |
| 7 | Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere. |
| 8 | (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) |
| 9 | Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. |
| 10 | Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. |
| 11 | Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ? |
| 12 | Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ? |
| 13 | Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum : |
| 14 | sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. |
| 15 | Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. |
| 16 | Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc. |
| 17 | Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ; |
| 18 | quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti. |
| 19 | Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu. |
| 20 | Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. |
| 21 | Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. |
| 22 | Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. |
| 23 | Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. |
| 24 | Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. |
| 25 | Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. |
| 26 | Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum. |
| 27 | Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ? |
| 28 | Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus : |
| 29 | Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ? |
| 30 | Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. |
| 31 | Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca. |
| 32 | Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. |
| 33 | Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ? |
| 34 | Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. |
| 35 | Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. |
| 36 | Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. |
| 37 | In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. |
| 38 | Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. |
| 39 | Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. |
| 40 | Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. |
| 41 | Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. |
| 42 | Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. |
| 43 | Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam. |
| 44 | Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. |
| 45 | Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum. |
| 46 | Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. |
| 47 | Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori. |
| 48 | Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. |
| 49 | Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus. |
| 50 | Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. |
| 51 | Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. |
| 52 | Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris. |
| 53 | Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota. |
| 54 | Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam. |