John 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. |
| 2 | Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. |
| 3 | In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, expectantium aquæ motum. |
| 4 | Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. |
| 5 | Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. |
| 6 | Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ? |
| 7 | Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit. |
| 8 | Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula. |
| 9 | Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. |
| 10 | Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. |
| 11 | Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula. |
| 12 | Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ? |
| 13 | Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. |
| 14 | Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. |
| 15 | Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum. |
| 16 | Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. |
| 17 | Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. |
| 18 | Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo.\ Respondit itaque Jesus, et dixit eis : |
| 19 | Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. |
| 20 | Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. |
| 21 | Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. |
| 22 | Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio, |
| 23 | ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. |
| 24 | Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. |
| 25 | Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent. |
| 26 | Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso : |
| 27 | et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. |
| 28 | Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei : |
| 29 | et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. |
| 30 | Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. |
| 31 | Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. |
| 32 | Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. |
| 33 | Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. |
| 34 | Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis. |
| 35 | Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. |
| 36 | Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me : |
| 37 | et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis : |
| 38 | et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis. |
| 39 | Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me : |
| 40 | et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. |
| 41 | Claritatem ab hominibus non accipio. |
| 42 | Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. |
| 43 | Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. |
| 44 | Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ? |
| 45 | Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. |
| 46 | Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit. |
| 47 | Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ? |