John 7
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. |
| 2 | Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. |
| 3 | Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. |
| 4 | Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo. |
| 5 | Neque enim fratres ejus credebant in eum. |
| 6 | Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum. |
| 7 | Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. |
| 8 | Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est. |
| 9 | Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa. |
| 10 | Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. |
| 11 | Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ? |
| 12 | Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas. |
| 13 | Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum. |
| 14 | Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. |
| 15 | Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? |
| 16 | Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. |
| 17 | Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. |
| 18 | Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. |
| 19 | Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ? |
| 20 | Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ? |
| 21 | Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini : |
| 22 | propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. |
| 23 | Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ? |
| 24 | Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. |
| 25 | Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ? |
| 26 | et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ? |
| 27 | Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. |
| 28 | Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. |
| 29 | Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit. |
| 30 | Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. |
| 31 | De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ? |
| 32 | Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. |
| 33 | Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit. |
| 34 | Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire. |
| 35 | Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ? |
| 36 | quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ? |
| 37 | In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat. |
| 38 | Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. |
| 39 | Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. |
| 40 | Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta. |
| 41 | Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ? |
| 42 | nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ? |
| 43 | Dissensio itaque facta est in turba propter eum. |
| 44 | Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus. |
| 45 | Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ? |
| 46 | Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. |
| 47 | Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ? |
| 48 | numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ? |
| 49 | sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. |
| 50 | Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis : |
| 51 | Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ? |
| 52 | Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. |
| 53 | Et reversi sunt unusquisque in domum suam. |