John 8
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Jesus autem perrexit in montem Oliveti : |
| 2 | et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. |
| 3 | Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam : et statuerunt eam in medio, |
| 4 | et dixerunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio. |
| 5 | In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ? |
| 6 | Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. |
| 7 | Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. |
| 8 | Et iterum se inclinans, scribebat in terra. |
| 9 | Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. |
| 10 | Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit ? |
| 11 | Quæ dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare. |
| 12 | Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. |
| 13 | Dixerunt ergo ei pharisæi : Tu de teipso testimonium perhibes ; testimonium tuum non est verum. |
| 14 | Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni et quo vado ; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. |
| 15 | Vos secundum carnem judicatis : ego non judico quemquam ; |
| 16 | et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego et qui misit me, Pater. |
| 17 | Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. |
| 18 | Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. |
| 19 | Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus ? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. |
| 20 | Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. |
| 21 | Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. |
| 22 | Dicebant ergo Judæi : Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire ? |
| 23 | Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. |
| 24 | Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. |
| 25 | Dicebant ergo ei : Tu quis es ? Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis. |
| 26 | Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. |
| 27 | Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. |
| 28 | Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor : |
| 29 | et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. |
| 30 | Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum. |
| 31 | Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, |
| 32 | et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. |
| 33 | Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ? |
| 34 | Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. |
| 35 | Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum. |
| 36 | Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis. |
| 37 | Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. |
| 38 | Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis. |
| 39 | Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. |
| 40 | Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit. |
| 41 | Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum. |
| 42 | Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit. |
| 43 | Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum. |
| 44 | Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. |
| 45 | Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. |
| 46 | Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ? |
| 47 | Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. |
| 48 | Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes ? |
| 49 | Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. |
| 50 | Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet. |
| 51 | Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. |
| 52 | Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ ; et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. |
| 53 | Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est ? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis ? |
| 54 | Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, |
| 55 | et non cognovistis eum : ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. |
| 56 | Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. |
| 57 | Dixerunt ergo Judæi ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ? |
| 58 | Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. |
| 59 | Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. |