Joshua 15
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ. |
| 2 | Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem. |
| 3 | Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa, |
| 4 | atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ. |
| 5 | Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium. |
| 6 | Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben : |
| 7 | et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, quæ vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel. |
| 8 | Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem : |
| 9 | pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum. |
| 10 | Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna. |
| 11 | Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur. |
| 12 | Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis. |
| 13 | Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. |
| 14 | Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. |
| 15 | Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. |
| 16 | Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. |
| 17 | Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem. |
| 18 | Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit. |
| 19 | At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius. |
| 20 | Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas. |
| 21 | Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur, |
| 22 | et Cyna et Dimona et Adada, |
| 23 | et Cades et Asor et Jethnam, |
| 24 | Ziph et Telem et Baloth, |
| 25 | Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor ; |
| 26 | Amam, Sama, et Molada, |
| 27 | et Asergadda et Hassemon et Bethphelet, |
| 28 | et Hasersual et Bersabee et Baziothia, |
| 29 | et Baala et Jim et Esem, |
| 30 | et Eltholad et Cesil et Harma, |
| 31 | et Siceleg et Medemena et Sensenna, |
| 32 | Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum. |
| 33 | In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena, |
| 34 | et Zanoë et Ængannim et Taphua et Enaim, |
| 35 | et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca, |
| 36 | et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et villæ earum. |
| 37 | Sanan et Hadassa et Magdalgad, |
| 38 | Delean et Masepha et Jecthel, |
| 39 | Lachis et Bascath et Eglon, |
| 40 | Chebbon et Leheman et Cethlis, |
| 41 | et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et villæ earum. |
| 42 | Labana et Ether et Asan, |
| 43 | Jephtha et Esna et Nesib, |
| 44 | et Ceila et Achzib et Maresa : civitates novem, et villæ earum. |
| 45 | Accaron cum vicis et villulis suis. |
| 46 | Ab Accaron usque ad mare : omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus. |
| 47 | Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus. |
| 48 | Et in monte : Samir et Jether et Socoth |
| 49 | et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir : |
| 50 | Anab et Istemo et Anim, |
| 51 | Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et villæ earum. |
| 52 | Arab et Ruma et Esaan, |
| 53 | et Janum et Beththaphua et Apheca, |
| 54 | Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior : civitates novem, et villæ earum. |
| 55 | Maon et Carmel et Ziph et Jota, |
| 56 | Jezraël et Jucadam et Zanoë, |
| 57 | Accain, Gabaa et Thamna : civitates decem et villæ earum. |
| 58 | Halhul, et Besur, et Gedor, |
| 59 | Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et villæ earum. |
| 60 | Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates duæ, et villæ earum. |
| 61 | In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha, |
| 62 | et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi : civitates sex, et villæ earum. |
| 63 | Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem. |