Joshua 16
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente : solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel : |
| 2 | et egreditur de Bethel Luza : transitque terminum Archi, Ataroth : |
| 3 | et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Bethoron inferioris, et Gazer : finiunturque regiones ejus mari magno : |
| 4 | possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim. |
| 5 | Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas : et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Bethoron superiorem. |
| 6 | Egrediunturque confinia in mare : Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo : et pertransit ab oriente Janoë. |
| 7 | Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha : et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem. |
| 8 | De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. |
| 9 | Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum. |
| 10 | Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer : habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius. |