Joshua 21
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël : |
| 2 | locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt : Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta. |
| 3 | Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum. |
| 4 | Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim : |
| 5 | et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem. |
| 6 | Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim. |
| 7 | Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. |
| 8 | Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. |
| 9 | De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina, |
| 10 | filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est), |
| 11 | Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. |
| 12 | Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum. |
| 13 | Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis : |
| 14 | et Jether, et Esthemo, |
| 15 | et Holon, et Dabir, |
| 16 | et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus. |
| 17 | De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ, |
| 18 | et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor. |
| 19 | Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis. |
| 20 | Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio. |
| 21 | De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer |
| 22 | et Cibsaim et Bethoron, cum suburbanis suis, civitates quatuor. |
| 23 | De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon, |
| 24 | et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. |
| 25 | Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ. |
| 26 | Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus. |
| 27 | Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas. |
| 28 | Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth, |
| 29 | et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor. |
| 30 | De tribu autem Aser, Masal et Abdon, |
| 31 | et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor. |
| 32 | De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres. |
| 33 | Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis. |
| 34 | Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha |
| 35 | et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis. |
| 36 | De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis. |
| 37 | — |
| 38 | 21:37 De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis. |
| 39 | — |
| 40 | 21:38 Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim. |
| 41 | 21:39 Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo |
| 42 | 21:40 cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ. |
| 43 | 21:41 Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea. |
| 44 | 21:42 Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt. |
| 45 | 21:43 Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia. |