Joshua 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Igitur Josue de nocte consurgens movit castra : egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies. |
| 2 | Quibus evolutis transierunt præcones per castrorum medium, |
| 3 | et clamare cperunt : Quando videritis arcam fderis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticæ portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini præcedentes : |
| 4 | sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium : ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini : quia prius non ambulastis per eam : et cavete ne appropinquetis ad arcam. |
| 5 | Dixitque Josue ad populum : Sanctificamini : cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia. |
| 6 | Et ait ad sacerdotes : Tollite arcam fderis, et præcedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos. |
| 7 | Dixitque Dominus ad Josue : Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël : ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim. |
| 8 | Tu autem præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fderis, et dic eis : Cum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis, state in ea. |
| 9 | Dixitque Josue ad filios Israël : Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri. |
| 10 | Et rursum : In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum. |
| 11 | Ecce arca fderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem. |
| 12 | Parate duodecim viros de tribubus Israël, singulos per singulas tribus. |
| 13 | Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient : quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent. |
| 14 | Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem : et sacerdotes, qui portabant arcam fderis, pergebant ante eum. |
| 15 | Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquæ tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat), |
| 16 | steterunt aquæ descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan : quæ autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent. |
| 17 | Populus autem incedebat contra Jericho : et sacerdotes qui portabant arcam fderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat. |