Judges 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes : Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli ? |
| 2 | Dixitque Dominus : Judas ascendet : ecce tradidi terram in manus ejus. |
| 3 | Et ait Judas Simeoni fratri suo : Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananæum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon. |
| 4 | Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananæum ac Pherezæum in manus eorum : et percusserunt in Bezec decem millia virorum. |
| 5 | Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananæum et Pherezæum. |
| 6 | Fugit autem Adonibezec : quem persecuti comprehenderunt, cæsis summitatibus manuum ejus ac pedum. |
| 7 | Dixitque Adonibezec : Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias : sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est. |
| 8 | Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem. |
| 9 | Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananæum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus. |
| 10 | Pergensque Judas contra Chananæum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai : |
| 11 | atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. |
| 12 | Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. |
| 13 | Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem. |
| 14 | Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb : Quid habes ? |
| 15 | At illa respondit : Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi : da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius. |
| 16 | Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo. |
| 17 | Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananæum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema. |
| 18 | Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis. |
| 19 | Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit : nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. |
| 20 | Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac. |
| 21 | Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin : habitavitque Jebusæus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in præsentem diem. |
| 22 | Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis. |
| 23 | Nam cum obsiderent urbem, quæ prius Luza vocabatur, |
| 24 | viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum : Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam. |
| 25 | Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii : hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt. |
| 26 | Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et ædificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam : quæ ita appellatur usque in præsentem diem. |
| 27 | Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, cpitque Chananæus habitare cum eis. |
| 28 | Postquam autem confortatus est Israël, fecit eos tributarios, et delere noluit. |
| 29 | Ephraim etiam non interfecit Chananæum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo. |
| 30 | Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol : sed habitavit Chananæus in medio ejus, factusque est ei tributarius. |
| 31 | Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob : |
| 32 | habitavitque in medio Chananæi habitatoris illius terræ, nec interfecit eum. |
| 33 | Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath : et habitavit inter Chananæum habitatorem terræ, fueruntque ei Bethsamitæ et Bethanitæ tributarii. |
| 34 | Arctavitque Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent : |
| 35 | habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius. |
| 36 | Fuit autem terminus Amorrhæi ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca. |