Judith 9
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum : et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum : et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens : |
| 2 | Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem : |
| 3 | et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem : et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ. |
| 4 | Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti. |
| 5 | Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. |
| 6 | Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. |
| 7 | Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos. |
| 8 | Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos. |
| 9 | Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur, |
| 10 | et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. |
| 11 | Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua : cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. |
| 12 | Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur : |
| 13 | capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ. |
| 14 | Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum. |
| 15 | Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum. |
| 16 | Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi : sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. |
| 17 | Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem. |
| 18 | Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat : |
| 19 | et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te. |