Leviticus 13
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens : |
| 2 | Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. |
| 3 | Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua : plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur. |
| 4 | Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus : |
| 5 | et considerabit die septimo : et siquidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. |
| 6 | Et die septimo contemplabitur : si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est : lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit. |
| 7 | Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit : adducetur ad eum, |
| 8 | et immunditiæ condemnabitur. |
| 9 | Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, |
| 10 | et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit : |
| 11 | lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est. |
| 12 | Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, |
| 13 | considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. |
| 14 | Quando vero caro vivens in eo apparuerit, |
| 15 | tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est. |
| 16 | Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit, |
| 17 | considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet. |
| 18 | Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum, |
| 19 | et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem. |
| 20 | Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim lepræ orta est in ulcere. |
| 21 | Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus : |
| 22 | et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ ; |
| 23 | sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit. |
| 24 | Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem, |
| 25 | considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est. |
| 26 | Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus, |
| 27 | et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra, contaminabit eum. |
| 28 | Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ. |
| 29 | Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos. |
| 30 | Et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est. |
| 31 | Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum : recludet eum septem diebus, |
| 32 | et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis : |
| 33 | radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis. |
| 34 | Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum : lotisque vestibus suis, mundus erit. |
| 35 | Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute, |
| 36 | non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est. |
| 37 | Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum. |
| 38 | Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit, |
| 39 | intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum. |
| 40 | Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est : |
| 41 | et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est. |
| 42 | Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus, |
| 43 | et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubie lepræ, quæ orta est in calvitio. |
| 44 | Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis, |
| 45 | habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit. |
| 46 | Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra. |
| 47 | Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit, |
| 48 | in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, |
| 49 | si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti : |
| 50 | qui consideratam recludet septem diebus : |
| 51 | et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est : pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa : |
| 52 | et idcirco comburetur flammis. |
| 53 | Quod si eam viderit non crevisse, |
| 54 | præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis. |
| 55 | Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra. |
| 56 | Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet. |
| 57 | Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi. |
| 58 | Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt. |
| 59 | Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari. |