Leviticus 18
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 2 | Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester : |
| 3 | juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis. |
| 4 | Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. |
| 5 | Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus. |
| 6 | Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. |
| 7 | Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus. |
| 8 | Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est. |
| 9 | Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis. |
| 10 | Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est. |
| 11 | Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. |
| 12 | Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui. |
| 13 | Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ. |
| 14 | Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur. |
| 15 | Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus. |
| 16 | Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est. |
| 17 | Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. |
| 18 | Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente. |
| 19 | Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fditatem ejus. |
| 20 | Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. |
| 21 | De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. |
| 22 | Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est. |
| 23 | Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. |
| 24 | Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, |
| 25 | et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos. |
| 26 | Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos. |
| 27 | Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. |
| 28 | Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos. |
| 29 | Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. |
| 30 | Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester. |