Leviticus 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens : |
| 2 | Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas, |
| 3 | si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum : |
| 4 | ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. |
| 5 | Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi : |
| 6 | detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident. |
| 7 | Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita : |
| 8 | et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori, |
| 9 | intestinis et pedibus lotis aqua : adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino. |
| 10 | Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret : |
| 11 | immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino : sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum : |
| 12 | dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis : |
| 13 | intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. |
| 14 | Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ, |
| 15 | offeret eam sacerdos ad altare : et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris : |
| 16 | vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, |
| 17 | confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino. |