Leviticus 23
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 2 | Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas. |
| 3 | Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris. |
| 4 | Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis. |
| 5 | Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est : |
| 6 | et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. |
| 7 | Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque : omne opus servile non facietis in eo, |
| 8 | sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior : nullumque servile opus facietis in eo. |
| 9 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 10 | Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem : |
| 11 | qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. |
| 12 | Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini. |
| 13 | Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum : liba quoque vini, quarta pars hin. |
| 14 | Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. |
| 15 | Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, |
| 16 | usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies : et sic offeretis sacrificium novum Domino |
| 17 | ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini. |
| 18 | Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. |
| 19 | Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. |
| 20 | Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. |
| 21 | Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum : omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris. |
| 22 | Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis : sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester. |
| 23 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 24 | Loquere filiis Israël : Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum : |
| 25 | omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino. |
| 26 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 27 | Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. |
| 28 | Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. |
| 29 | Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis : |
| 30 | et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo. |
| 31 | Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris. |
| 32 | Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. |
| 33 | Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 34 | Loquere filiis Israël : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. |
| 35 | Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo. |
| 36 | Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino : est enim ctus atque collectæ : omne opus servile non facietis in eo. |
| 37 | Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei : |
| 38 | exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino. |
| 39 | A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus : die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. |
| 40 | Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. |
| 41 | Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum : legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, |
| 42 | et habitabitis in umbraculis septem diebus : omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis, |
| 43 | ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. |
| 44 | Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël. |